APPENDIX.

I.   P. 40.—H. Rex Ang. Ger. Archiepiscopo et Osberto Vicecomiti, et Helgoto Vicecomiti, et Baronibus de Euerwicsyria et de Nottinghamsyria, salutem. Praecipio quod S. Mar. de Blida et monachi sui ita juste et bene habeant tholoneum suum et passagium de Blida sicut hactenus melius habuerunt, prater mercatores curiae meae qui brevia mea habent et buxgenses mei de novo burgo qui affidare poterint quod sunt mei homines. T. Nigello de Oili per Carbonellum stabularium apud Cornebiam. (Reg. Blid. f. 99 b.)

II.   Ib.—H. Rex Angliae R. Bigot et Osberto Vic. et Ric. fil. Gotsonis et omnibus vicecomitibus in quorum vicecomitatibus monachi S. Mar. de Blida habent terras, salutem. Praecipio vobis ut faciatis habere plenarie monachis S. Mar. de Blida omnes decimas et consuetudines suas sicut melius habuerunt tempore patris et fratris mei et Rogeri de Bulli. Et quicunque aliquid inde retinuerit, vicecomes illius terrae faciat eis habere de pecunia qui dare noluerit, et nominatim decimas de Appelbia, et de Assintona. Et videte ne inde amplius clamorem audiam. T. apud Blidam. (Ib.)

III. Ib—H. Rex Angliae Thom. Archiepiscopo, sal. Mando tibi ut permittas ita quiete per totum (sic) tenere monachos de Blidam (sic) elemosinam meam sicut melius tenuerunt tempore Thomae Archiep. et Gerardi. Et manuteneas viriliter elemosinam illam. Et non requiras ab illis quicquam pro synodo neque pro chrimat. quorum elemosina mea est. T. etc. (F. 100.)

IV.   Ib.—Steph. Rex Angliae Justiciariis, vicecomitibus, et omnibus ministris et fidelibus suis Francis et Anglis de Ebor. et de Nottinghamsir. sal. Praecipio quod ecc. et mon. de Blida teneant elemosinas suas quas Rog. de Bulli eis dedit et nominatim decimam de Rocheston bene et in pace libere et quiete sicut melius vel liberius tenuerunt tempore Regis Henr. et tempore ejus regis (sic) de Builli et sicut Rog. eis dedit eas et concessit et sicut carta sua testatur, ne super (sic) ulla fiat eis inde injuria vel contumelia. T. Turg. de Dorine et apud castra. (F. 99b.)

V.   Ib.—Steph. Rex Angliae, Justic. Vic. et ministris de Ebor. et Notting. sal. Facite habere monachis de Blida omnia telonea sua quae juste' habere debent et ubicunque ea habere debent. Et sciatis quod non sunt in warantio alicui nisi mercatoribus curiae meae. Et videte ne quicquam perdant quod habere debent. T. H. Vig. apud Notting. (Ib.)

VI.   Ib.— Steph. Rex Angliae Justic. Baron, et Vic. et om. min. totius Angliae et portuum maris, sal. Praecipio quod totum conredium et omnes res monachorum de Blida, quas homines eorum affidaverunt suas esse dominicas, sint quietae de theloneo et passagio et lestagio et omni consuetudine. Et super hoc nullus homines suos nec res eorum injuste disturbet super x li. forfectura. T. W. Mart, et R. fil. Walt, apud Blidam. (F. 100.)

VII.   P. 41.—Henricus rex Angliae et dux Normanniae et Aquitaniae et comes Andegaviae,

omnibus justiciariis et vicecomitibus et baronibus et ministris suis de Eborascira et Notinghamsira salutem. Praecipio firmiter, quod monachi de Blida habeant in pace, et juste, et plenarie feriam suam et merchatum suum de Blida et theloneum et passagium suum inter Thornwath et Radeford, sicut Rogerus de Bulleio ea illis concessit et confirmavit. Praecipio etiam quod habeant omnes consuetudines suas in bosco Lundrici, et libertates suas, in boscis, terris et aquis, et in omnibus rebus ita plene et juste, sicut habuerunt tempore praedicti Rogeri, et tempore Henrici regis avi mei. Prohibeo etiam quod homines praedictorum monachorum de Blida non eant ad sciram et hundredum nec ad wapentachium, neque ad placitum nisi ad castellum de Blida. Volo etiam et firmiter praecipio quod habeant omnes decimas et omnes consuetudines, sicut melius habuerunt tempore Regis Henrici avi mei, et tempore Rogeri de Bullay, et quisquis eis quicquid de rebus suis, sive de catallis sive decimis detinuerit et eis injuriam fecerit, justiciarii et vicecomites res suas faciant habere de pecunia illius qui eis violentiam fecerit, ne inde clamorem audiam pro defectu recti vel justiciar. Teste Thoma cancellario, et Rogero comite Guar. Roberto de Dunst. Ranulpho de Broc, apud Bliam. (F. 101 a.)

VIII.   P. 46.—Lucius Episcopus servus servorum Dei &c. . . . Inhibemus insuper ut te fili prior vel aliquem successorum tuorum a praescripto monasterio nullus audeat amovere. Decernimus ergo ut nulli homini liceat ecclesiam vestram perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, sed omnia integra conserventur, eorum pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt usibus omnimodis pro futuro. Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisve persona, hanc nostras constitutionis paginam sciens, contra earn temere venire temptaverit nisi reatum suum digna satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reumque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Domini redemptoris nostri Jhesu Christi alienus fiat, atque in extremo examine divinaa ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jhesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. (Monast. Anglic. sub Blida.)

IX.   Ib.—G. Miseratione Divina Ebor. Archiep. Anglian Primas, dilecto in Christo filio Theobaldo Priori de Blida, salutem, &c. Accepimus quod ad mandatum abbatis Sanctae Katerinae Rotomagen: prioratum vestrum deserere et recedere disponitis ultra mare. Nolentes itaque sustinere quod monasterium praafatum in quo per praedecessorem nostrum estis prior perpetuus institutus taliter deseratis, vobis sub poena excommunicationis firmiter inhibemus, ne monasterium illud ad alicujus abbatis mandatum temere deserendo vos a regno Anglise transferre presumatis absque nostra permissione et licentia speciali. Dat. apud Scroby, 6 Non. Mart. 1260. (Coll. Mat. Hutton, MS. Harl. 6970, p. 234.)

X.   P. 55.— Ult. Dec. 1481. Robertus Wilson de Blida—sepeliendum in monasterio B. Mariae de Blida et coram corpore meo nomine mortuarii meum optimum animal. Item lego summo altari sanctae Trinitatis in ecc. par. de Blida vjs. viijd. Item lego iiij. luminaribus in ead. ecc. xijd. Item fabricae ecclesiae predictae vjs. viijd. Item lego gildas corporis Christi in ead. ecc. vjd. Item priori de Blida pro exequiis meis xijd. Item lego vicario de Blida curato pro predictis exequiis primo die xijd. Item cuilibet sacerdoti pro eisdem iiijd. Item cuilibet clerico cum superpellicio ijd. Item cuilibet puero qui scit dicere hunc psalmum De Profundis jd.—Item lego fabricae unius fenestrae in parte occidentali in ead. eccl. iij s. iiij d.—Item lego Priori de Blida pro absolucione mea (service read over the coffin before burial, which began with the words "Libera me Domine a morte aeterna,) ijs. Item cuilibet fratrum suorum pro eadem vjd. (Archiep. Reg. of York.)

XL. Ib.—30 Dec. 1476. Thomas Chambrelayne parochise de Blith—Priori de Blith iij s. iiij d.—cuilibet monacho in die obitus mei celebranti xijd.— Fabricae Ecelesiae vjs. viijd. Item lego fraternitati corporis Christi et Sancti Georgii in eadem ecclesia iiij. quarteria siliginis—Thomas Staneley x. oves.—Executores disponant pro salute animae meas prout eis melius videbitur expedire et animam meam ad coeli gaudia promovere. Testibus Gervasio Clifton armigero, &c. (Ib.)

XII.   Ib.—20 Jan. 1508-9. Ricardus Adamson de Blida.—Cuilibet luminari B. Mar. in Eccles. par. xijd. Luminari S. Sithae iiijd. Luminari S. Brigidae iiij d. Campanae in eadem ecc. iijs. iiijd. Priori vjs. viijd. cuilibet monacho xijd. Idoneo presbitero ad celebrandum pro anima mea per unum annum integrum vij. marcas. Pr. 24 Feb. 1508-9. (Ib.)

XIII.   P. 87.—1521. Will of Hugh Eest of Barnby. "I bewitte the iiij. pryncipall lightes within Blithe churche xvjd. To the roode of the brigc xijd." Pr. 15 May, 1522 (Ib.)

XIV.   P. 90.—Notum sit omnibus, &c. quod ita convenit inter Thomam filium Galfridi de Barnebi, dictum Frcman, ex parte una, et Dominum Willielmum Burdon Priorem dc Blida et ejusdem loci conventum ex altera, videlicet quod idem Thomas pro se et haeredibus vel suis assignatis concessit et omnino quietum clamavit Deo et Beatae Mariae de Blida et monachis ibidem Deo servientibus pro dimidio quartcrio siliginis et dato pras manibus totum jus vel clamationem quod habuit vel potest vel quod eum vel haeredes suos contingere poterit quoquo jure haereditario sive aliquo alio modo in omnibus quercubus in bosco de Barnebi stantibus sive in earum ramis stipitibus scu radicibus sive in aliis radicibus ibidem, ita scilicet quod idem Thomas vel haeredes sui nullum jus de castero habeant vel habere possint in praedictis quercubus ramis et stipitibus vel radicibus, nisi tantummodo quod idem Thomas et heredes sui accipient per annum, dum boscus durat, per visum et liberationem franci-plegii et forestarii de Barnebi de bosco ibidem decern radices quercuum non de melioribus neque de pejoribus in eodem bosco existentibus. In cujus rei testimonium tam idem Thomas quam dictus Prior huic scripto chirographato alternatim apposuerunt signa sua. (Reg. Priorat. de Blid. f. 95.)

XV.   P. 98.—Sciant praesentes et futuri quod ego Robertus filius Sibilae de Moles dedi et concessi et hac praesenti carta mea quietum clamavi Hugoni de Moles et haeredibus suis vel ejus assignatis unam acram de maresco in lundesker, scilicet illam acram quam mater mea dedit in puro humagio et servicio, et illa acra jacet inter Dominum Hugonem et Agnetem de Karletun, et unam rodam terras super brechis inter praedictos Hugonem et Agnetem, pro discordia quas fuit inter nos de piscaria unius noctis ad molendinum de Serlebi. Tenend. et habend. de me et haeredibus meis vel assignatis dicto Hugoni et haeredibus suis vel assignatis, libere, quiete, pacifice, integre, in feudo et haereditate, pro fidelitate et servicio suo. Et quis istorum prasdictam concessionem et quietam clamationem injuste infregerit, dab it alteri . . . . . marcas sub nomine poenae. Et ut illa donatio concessio et quieta clamatio mea firma et stabilis in perpetuum permaneat, praesenti scripto sigillum meum apposui in testimonium. Et ego Robertus et haeredes mei vel assignati warantizabimus praedicto Hugoni et haeredibus suis vel assignatis dictam acram dc maresco et dictam rodam terras contra omnes homines in perpetuum. Hiis testibus Hugone de Harewrd, Hingeramo de Stirap, Willielmo de Kelishold, Gilfrido de Blida de Serlebi, Simone molendinario ejusdem villae, Roberto Gabi de Torwrhe, et multis aliis. (From original in possession of Viscount Galway.)

XVI.  P. 99.—Sciant, &c. Quod ego Hugo de Moles renuntiavi illi (sic) clamationem quam habebam ad usus Ginet Magnum (sic) de Blida et Thomam (sic) Leman et omnes fratres suos et sororem suam et totam progeniem illorum tam praasentem quam futuram et quietam clamavi Deo et Ecc. S. Mar. de Blida solo intuitu caritatis. Hanc igitur clamationem quietam clamavi coram justiciariis Domini Regis Anglias. scilicet, Huberto Waltero et aliis apud Blidam qui cum eo erant illo tempore, quando Dominus Rex fecit colligere decimas per Angliam. Et ne talis donatio aut haeredum meorum aut aliorum malignitate revocetur in irritum, prassentem cartam sigillo roboravi. (Reg. de Blid. f. 89.)

XVII.   P. 124.—Litera C. Ebor. Arch. R. Dei gratia Ebor. Arch, apost. sede Legatus, omnibus nostras matris ecclesiae filiis, salutem. Sciat universitas vestra, quod controversia quae vertebatur inter monasterium de Blida et Ecclesiam de Sutton super parochianis et decimis Dominii de Raveneskelf ita auctoritate et voluntate nostra terminata est, quod in prassentia nostra per jusjurandum idoneorum et sufficientium testium probatum est dictos parochianos et decimas praedictas ad monasterium de Blida pertinere. Nos vero eosdem parochianos et decimas suscepta probatione perpetuo jure et possessione monasterio de Blida permansuros adjudicavimus. Et ne in posterum alicujus malignitate possit rescindi, praesenti carta eidem monasterio tam parochianos quam decimas confirmavimus. Hiis testibus, &c. (Ib. f. 107.)

XVIII.   P 132.—Sciant, &c. Quod ego Rogerus de Cressi concessi, &c. Deo et S. Maris de Blida in perpetuam elemosinam et liberam ab omni servicio dimidiam bovatam terras in Oulecotes et decimas omnium molendinorum suorum (sic) de soca de Hodesac. Monachi vero eidem Rogero concesserunt in perpetuo quatuor missas in ebdomada pro se et pro antecessoribus suis et successoribus suis tam vivis quam defunctis. Hanc donationem fecit Rogerus super altare S. Marias Blidas coram multis testibus. (Reg. Blid. f. 77.)

XIX.—Mauricius de Gaunt habet literas de conductu duraturo a die Circumcisionis Domini Anno Regis 17 in viii. dies sequentes. [Apud Hodesac, Dec. 31, Joh. 17.] Joannes Constab. Cestriae habet literas de salvo et securo conductu Domini Regis in veniendo ad cum ad loquendum cum eo de pace sua facienda duraturas usque diem crastinum Circumcisionis Domini completum. [Apud Merieldebrig, Dec. 31, 17 Joh.] Willielmus de Cressy similiter usque ad diem dominicam proximam post Circ. Dom. completam. Ita quod Henricus de Gray, Robertus de Cardinans, et Reginaldus de Valle torta manuceperunt versus Dominum regem ne domus ipsius Willielmi combureretur, quod ipse interim ad fidem et pacem Domini Regis veniet. Sin autem; dicti H. et R. et R. facient de praedictis domibus et omnibus in ea (sic) contentis ea quae Dominus Rex inde prascipiet. [Apud Hodesac eod. die.] (Rot. Pat. Joh. 16. p. 141, membr. 2 in dorso.)

XX. P. 146.—Out of this deed of exemplification, now in the possession of W. L. Mellish, Esq. Hodsock, I give extracts from the letter of the Convent and the Papal Bull. "Omnibus Christi fidelibus prassens scriptum inspecturis vel audituris Gilbertus dictus Prior Ecclesiae Marias de Blitha et Conventus ejusdem loci salutem. Noverit universitas vestra nos concessisse et praesenti carta nostra confirmasse Willielmo de Cressy et haeredibus suis omnes oblationes ad Capellam suam in curia sua de Hoddesak oblatas ad sustentationem Capellani quem idem Willielmus inveniet ibidem ministraturum—salvis nobis confessionibus Quadragesimae et oblationibus Paschse et omnimodis decimis Curiae. Praeterea concessimus eidem Willielmo et hasredibus suis unum capellanum pro fidelibus celebraturum ad hospitale situm juxta viam in parte australi de Blitha in territorio de Hoddesak quemcunque idem W. vel haeredes sui ad . . . . . . instituere volurrint. Ita tamen quod praedicti capellani de parochialibus decimis, obvencionibus vel rebus aliis ad matricem ecclesiam de Blitha spectantibus nihil subtrahent vel defraudabunt, nec aliquid facient in praejudicium praedictae matricis ecclesiae."

"Honorius Episcopus servus servorum Dei Dilectis filiis Rectori et fratribus domus Leprosorum Sancti Johannis Evangelists extra Blidam Salutem et Apostolicam benedictionem. Cum a nobis petitur quod justum est et honestum, tam vigor equitatis quam ordo exigit rationis, ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum. Quapropter, Dilecti in domino filii, vestris justis precibus inclinati personas et domum vestram eum omnibus bonis quas in praesentiarum rationabiliter possidetis aut in futurum praestante Domino justis modis poteritis adipisci sub Beati Petri et nostra protectione suscipimus, specialiter autem libertates et immunitates a Priore de Blida, conventus sui accedente consensu, et a nobili viro Willielmo de Cressy fundatore domus vestrae pia eidem domui liberalitate collatas, terras, possessiones, ac alia bona vestra, sicut ea omnia juste, canonice, ac pacifice possidetis, ac in literis inde confectis dicitur contineri, vobis et per vos dictse domui auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus . . . . . . . Datum Laterani Nonis Martii Pontificatus nostri anno decimo."

XXI.  P. 148.—Pro Fratribus Hospitalis Leprosorum Sancti Johannis Evangelistae de Blya. Henricus Dei gratia Rex Angliae, &c. omnibus ad quos praasentes literae pervenerint salutem. Sciatis nos suscepisse in defensionem et protectionem nostram fratres Hosp. Lepro. S. Joh. Ewangl. de Blya et homines terras redditus et possessiones coram. Et ideo vobis mandamus quod manuteneatis protegatis et defendatis fratres ipsos et homines terras redditus et possessiones ipsorum, non inferentes eis vel inferri permittentes injuriam molestiam dampnum aut gravamen. Et si quid eis forisfactum fuerit id eis sine dilacione faciatis emendari rogamus, et vos quatinus cum nuncii ipsorum fratrum ad vos venerint a vobis elemosinam petituri ipsos benigne suscipientes eis de bonis vestris caritatis intuitu liberaliter erogare velitis. Ita quod a Domino retribucionem et nostram expectare et a nobis grates reportare possitis. In cujus rei testimonium has literas nostras eis fieri fecimus patentes. Teste me ipso apud Neuwerc V. die Jan. anno regni nostri xiiij. (Pat. 14 Hen. III. memb. 7.)

XXII. P. 162.—Excellentissimo domino suo H. Dei gratia Illustri Regi Angliae, domino Hiberniae, Duci Normanniae et Aquitaniae, Comiti Andegaviae, W. Divina, miseratione Eboracensis Archiepiscopus et Angliae Primas Salutem in Eo Qui dat salutem regibus. Noverit excellentia vestra quod die Martis proxima ante festum S. Marci Evangelistae sero literas vestras super conductu Philippo de Ulecot faciendo omni qua decuit reverentia ac devotione apud Extoldesham suscepimus. Quum verb in crastino festum beati Wilfridi praecipui ejusdem loci patroni intervenit, cujus festivitati celebrandae oportuit nos interesse ob reverentiam et honorem ejusdem Sancti et ecclesiaes nostrae, ea die Mercurii moram fecimus ibidem. Sequenti vero die Jovis sub omni festinatione versus partes Notinghamiae ubi dictum Philippum credebamus invenire iter arripuimus. Nobis autem iter agentibus venit ad nos nuntius suus per quern nobis significavit quod a dictis partibus jam recesserat et se versus partes aquilonares transtulerat. Insinuavit etiam nobis quod dies iterum ad concilium celebrandum statutus est a die Pentecostes in xv. dies et quod grave esset ei ad praesens curiam adire et ibi usque ad prasdictum diem expectare, cum concilium vestrum non crederet simul congregatum invenire. Nos quidem ei significavimus promptos nos esse et paratos ad mandatum vestrum pro eo receptum sicut tenemur cum omni devotione exsequendum. Postea vero per clericos et nuntios suos nobis significavit quod ad proximum concilium procul dubio venturus est si salvum et securum habuerit conductum. Valeat excellentia vestra per tempora longa. (Royal and other Letters in Wakefield Tower of Tower of London, No. 473.)

XXIII. P. 163.—Karissimo domino suo Henrico Dei gratia Regi Angliae, domino Hyberniae, Duci Normanniae, Aquitaniae, Comiti Andegaviae, fidelis suus Philippus de Ulecot' salutem et devotum obsequium et fidele. Bene scit dominacio vestra qualiter apud Gloucestriam lata fuit sententia excommunicationis in omnes illos qui pacem vestram et regni vestri perturbarent. Dominus vero Dunolmensis Episcopus spreta ilia sententia, cum post recessum suum de Gloucestria venisset usque Dunolm', voluit expcllere me de quadam terra quam teneo in Episcopatu Dunolmensi et quam pacifice possedi a longo tempore antequam idem Episcopus est consecratus usque nunc. Ego vero volens pacem rengni vestri postulavi pacem vestram et posui me et meam possessionem sub protectione et pace vestra, offerens dicto Episcopo quod accederem ad curiam vestram vel suam et libenter starem judicio curiae vestrae vel sua3. Ipse vero spretis verbis meis misit multitudinem servientum suorum cum equis et armis ad terram et domos meas et recludit homines meos, custodientes terram meam et domos meas, infra domum quandam, et apposito ingne in quatuor partibus domus illius homines meos cepit et violenter tractavit, et tamquam latrones duxit usque Dunolm' et incarccravit et detinet incarceratos. Supplico igitur dominacioni vestrau quatenus si placet istud mihi et non solum mihi immo et vobis et paci rengni vestri injuriose factum emendari faciatis. Nolo enim vobis inconsultis aliquid facere per quod viderer rengnum et pacem vestram perturbare. Tantum inde facientes si placet ne alii excmplo ipsius minime timeant pacem rengni vestri perturbare et infringere. Valete in Domino. (Archaeolog. Æliana, iii. New Series, p. 29.)

XXIV.   P. 170-1.—Barones interea, qui in urbe Londoniarum, quasi toto negotio confecto, condixerunt inter se, ut apud Stanford ad torneamenti ludum convenirent, Willielmo de Albeneio viro nobili sub hac forma literas direxerunt, "Robertas filius Walteri, mareschallus exercitus Dei et sanctae ecclesiae, et alii magnates hujus exercitus nobili viro Willielmo de Albeneio, salutem. Bene scitis quam magnum commodum sit nobis et omnibus servare civitatem Londoniarum, quae est receptaculum nostrum, et quantum dedecus esset et damnum nobis, si per defectum nostrum eam amitteremus. Sciatis etiam certissime, quod praemoniti fuerimus, quod quidam sunt, qui nihil aliud expectant, nisi quod recessissemus a civitate praedicta, ut ita subito earn possent occupare: et ideo per commune consilium prolongavimus torneamentum, quod coeptum fuit apud Stanford die Lunae proximo post festum Apostolorum Petri ct Pauli, usque ad diem Lunse proximo post octavas praedictas. Erit autem torneamentum juxta Londinum in bruera de Stanes et villa de Hundeslawe, et hoc fecimus propter securitatem nostram et securitatem civitatis praedictae. Et ideo mandamus vobis et rogamus vos diligenter, quod ad torneamentum praedictum cum equis et armis ita proinde veniatis, quod honorem inde habeatis. Qui melius ibi faciet, habebit ursum, quem domina quaedam mittet ad torneamentum. Valete. (Wendover.)

XXV.   P. 171,—Ipso quoque tempore hastiludium commissum est apud Brackele, ubi multi de militibus universitatis regni, qui se volunt bachelarios appellari, sunt contriti. (M. Paris, sub an. 1249.)

XXVI.   P. 176.—Omnibus sanctae matris Ecclesiae filiis, ad quos praesens scriptum pervenerit, Idonea de Veteri Ponte, filia Johannis de Bulli, salutem. Noveritis quod ego in ligia viduitate mea, pro salute animae meae, ct antecessorum meorum, concessi et hac prassenti carta mea confirmavi Deo et beatas Marias de Blida, et priori et monachis ibidem Deo servientibus, capellas de Oisterfeld et de Bautre, pertinentes ad jam dictam ecclesiam Blidse, cum suis pertinentiis et libertatibus;

habendas et tenendas eisdem monachis in puram et perpetuam elemosinam, libere, quiete, plenarie, et integre, sicut carta Johannis de Builli, patris raei, quam eisdem monachis super supradictis capellis fieri fecit, testatur: et ego et haeredes mei praefatis monachis dictas capellas debemus pro posse nostro warantizare. Ut autem haec mea concessio et confirmatio rata et stabilis in perpetuum perseveret, praesens scriptum sigilli mei munimine feci roborari. Hiis testibus, Richardo abbate de Rupe, Johanne Wascelin, Richardo de Busevill, Rogero [de Haya, militibus, Hugone presbytero, Johanne de Noketon, Willielmo de Estanton, Hugone de .... feld et aliis."

[This charter, in the modern edition of the Monasticon, is said to have been taken from a Roll of Charters in the possession of William Saunderson, of Blyth. In the first edition of the first volume of the Monasticon, 1655, it is stated to have been extracted, "Ex ipso autographo in turri beatas Marise Ebor."]

XXVII. P. 177.— Memorandum quod cum inter viros religiosos dominos Priorem et Conventum de Blyda ex parte una et parochianos suos de Bautre ex altera super reparatione defectuum cancelli ecclesiae de Bautre facienda coram nobis officiale domini Archidiaconi Nottingham: auctoritate ordinaria congnoscentibus fuisset questio agitata, utraque parte asscrente dictam reparationem ad partem alteram pertinere—communibus amicis intervenientibus in forma, quae sequitur conquievit, videlicet quod dicti Parochiani defectus cancelli capellge praedictae suis sumptibus reparent. Et dicti Prior et Conv. darent praedictis parochianis duas marcas in subsidium dictorum defectuum, videlicet unam marcam in festo Purificationis B. Virginis Anno Domini M°CC° septuagesimo septimo et aliam marcam in festo Inventionis Sanctae Crucis proximo sequente, non necessitate juris astricti, set gratia speciali. Ita scilicet quod dicti Parocliiani aliquod subsidium a dictis Priore et Conventu ad dictam reparationem dicti Cancelli nullo modo de cetero valeant exigere. Dictis vero Priore et Conventu per fratrem Victorem tunc sub-priorem eorundem et dictis Parochianis per Lambertum de Bautre, Thomam East de eadem, Hugonem clericum de eadem, et alios quarto Idus Januarii coram nobis comparentibus in pleno Capitulo Redford anno praedicto et dictam compositionem rectantibus, promiserunt dictam compositionem quam approbavimus firmiter observare. In cujus rei testimonium sigillum officii nostri praesentibus est appensum. Datum apud Maresay die et anno supradictis. (Reg. de Blid. f. 122.)

Statistics of the Parish.

Name of Township. Acreage. Gross Estimated Rental. Rateable Value. Population in 1851.
  A. R. P. £ s. d. £ s. d.  
Blyth 1269 2 17 4242 15 5 3475 4 6 760
Barnby Moor with Bilby 1721 0 0 3137 11 0 2106 8 261
Torworth 1331 1 5 2317 17 4 2317 17 4 258
Ranskill 1265 2 13 2335 10 5 2191 5 357
Hodsock 4110 1 10 5457 17 2 3816 8 2 205
Styrrup with Olcotes 2957 0 37 4891 1 8 3798 16 5 559
Bawtry 244 1 14 2477 4 1 2123 6 1083
Austerfield 2776 1 39 2779 11 3 2528 1 7 314